monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 3, 4
SILO POMPEIUS, etiamsi quod esset divinandi genus certum, auguriis negavit credendum: quare ergo, si nescit, Calchas, adfirmat? primum [et] scire se putat (hic communem locum dixit in omnes qui hanc adfectarent scientiam); deinde irascitur tibi; invitus militat. quaerit sibi tam magno testimonio apud omnes gentes fidem. In ea descriptione, (quam) primam in hac suasoria posui, FUSCUS ARELLIUS Vergilii versus voluit imitari. valde autem longe petit et paene repugnante materia, certe non desiderante, inseruit. ait enim de luna: quae sive plena lucis suae est splendensque pariter assurgit in cornua, imbres prohibet, sive occupata nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non ante finit quam (in) lucem redit.